CARBONARIUS Saltus

CARBONARIUS Saltus
CARBONARIUS Saltus
vel Carbanaria Silva apud Trithemium, Gregor. Turonensem, et Sigebertum, a veteribus Hercynis Silva dicitur. Gall. La forest Noire. Baudrando pars fuit Arduennae silvae, in Hannonia, inter fluv. Sabim, Scaldim et Haynam, atque inter Binchium et Quercetum, cuius vestigia in silva de Mormaux dicta manent. Valesio Carbonaria silva, seu Saltus Carbonarius, a carbonibus, qui in ea fieri hodieque consueverunt, appellationem traxit: la Forest Charboniere. Haec Arduennae silvae pars est, inter Mosam et Scaldim amnes in Nerviis ac finitimis pagis. Gotefridus Wendelinus, vir doctus, in Legibus Salicis illustratis, silvam Carbonariam in Hainoo Bracbantoque ponit, aitque eam ab ultimo Hainoo ad Lovanium et Diestam flumenque Tameram pertinere: eius silvae partes esse Mormaliam, bois de Mormal; Cerasiam, bois de Cirau; Soniacam, blis de Soigne; Levacam, Die Leu, a Lovanio ad portas Diestenses pertingentem: quem totum tractum vocari Hagelanden, vel Hageland, h. e. regionem silvestrem et arborosam. Laubiense Monasterium in silva Carbonaria esse situm, auctore Fulcuinô; esse et Coenobium S. Foillani in silva Soniaca parte Carbonariae non longe a Niviala: ut literae Nicolai Camatacensis Episcopi A. C. 1137. datae docent: Mormaliam Carbonariae partem a Dintero vocari. Carbonariae mentionem facit Sulpicius Alexauder, in Historia apud Gregorium: quum multos Francorum, qui Rhenum transierant, a Romanis apud Carbonariam ferrô peremptos tradit. Et in Gestis Regum Francorum Chlodio Rhenô transitô, Carbonariam silvam ingressus, Tornacensem urbem obtinuisse dicitur. Ex quo intelligitur, inter Rhenum et Scaldim fluvios Carbonariam filvam fuisse. In eisdem Gestis, Franci Carbonariam silvam transeuntes, usque Mosam fluvium terras illas vastantes succenderunt. Quae videntur confirmare opinionem inter Mosam et Scaldim Carbonariam silvam ponentium; ut et Nithardi, in l. 2. verba haec: Per idem tempus cum Lodharius a Lodhuwico reverteretur, et omnes citra Carbonarias ad illum venirent, Mosâ traiectâ ratem duxit, ut Sequanam usque procederet. In Chronico Monasterii S. Arnulsi, quod Andreas Chesinius Annales Mettenses appellare maluit, haec silva Neustriam ab Austria dividere dicitur his verbis: Anno 690. adunatô exercitu Prppinus ad Carbonariam silvam pervenit: qui terminus utraque Regna dividit. Tunc invocatô unanimiter Dei auxiliô Carbonariam silvam transeunt, et ad intertores Regni illius partes imrepidi perveniunt, haud proculque ab oppido Veromandorum iuxta villam Textricium castrae posuerunt. Ex his apparet Carbonariam silvam usque ad Isaram et Suminam fere pertinuisse. Certe et Karolus ab Aquitania Carisiacum venisse, et a Carbonariis et infra ad se venientes benigne suscepisse dicitur a Nithardo, in l. 2. Est antem Carisiacum ad Isaram flumen non procul ab urbe Veromanduorum Noviomago. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Silva Carbonaria — The Silva Carbonaria during the 5th century, in green Compare …   Wikipedia

  • Hercynian Forest — Black Forest panorama, Feldberg, 2003 The Hercynian Forest was an ancient and dense forest that stretched eastward from the Rhine River across southern Germany and formed the northern boundary of that part of Europe known to writers of antiquity …   Wikipedia

  • Carbonarĭa sylva — (Carbonarius saltus, a. Geogr.), Theil des Ardennerwaldes, zwischen Schelde u. Maas od. Rhein u. Schelde, im Lorde der Nervier …   Pierer's Universal-Lexikon

  • HANNONIA vulgo Le HAINAULT Gallis — HANNONIA, vulgo Le HAINAULT Gallis HANNONIA Hispanis et Italis, HENNEGAW Germanis provincia est ampla Belgit, quam Scaldis fluv. alluit ex parte, et Henius amnis, unde regioni nomen bifariam secat. Pannonia quibusdam primitus dicta videtur, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”